고전 발음: []교회 발음: []
기본형: offula, offulae
"Ego denique vespera, dum polentae caseatae modico secus offulam grandiorem in convivas aemulus contruncare gestio, mollitie cibi glutinosi faucibus inhaerentis et meacula spiritus distinentis minimo minus interii:" (Apuleius, Metamorphoses, book 1 3:14)
(아풀레이우스, 변신, 1권 3:14)
"nam haec omnia tibi et multa alia de Veneris insidiis orientur, ut vel unam de manibus omittas offulam:" (Apuleius, Metamorphoses, book 6 1:147)
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:147)
"hunc offrenatum unius offulae praeda facile praeteribis, ad ipsamque protinus Proserpinam introibis, quae te comiter excipiet ac benigne, ut em molliter assidere et prandium opipare suadeat sumere." (Apuleius, Metamorphoses, book 6 1:151)
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:151)
"Sed tu et humi reside et panem sordidum petitum esto, deinde nuntiato quid adveneris, susceptoque quod offeretur, rursus remeans canis saevitiam offula reliqua redime, ac deinde, avaro navitae data quam reservaveras stipe transitoque eius fluvio, recolens priora vestigia ad istum caelestium siderum redies chorum." (Apuleius, Metamorphoses, book 6 1:152)
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:152)
"nec offerentis hospitae sedile delicatum vel cibum beatum amplexi sed ante pedes eius residens humilis, cibario pane contenta, Veneriam pertulit legationem, statimque secreto repletam conclusamque pyxidem suscipit, et offulae sequentis fraude caninis latratibus obseratis, residuaque navitae reddita stipe, longe vegetior ab inferis recurrit." (Apuleius, Metamorphoses, book 6 1:156)
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:156)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0002%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용