고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: victōria, victōriae
Pugnatum est diu atque acriter, cum Sotiates superioribus victoriis freti in sua virtute totius Aquitaniae salutem positam putarent, nostri autem quid sine imperatore et sine reliquis legionibus adulescentulo duce efficere possent perspici cuperent; tandem confecti vulneribus hostes terga verterunt. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, TERTIVS, XXI 21:1)
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 21장 21:1)
Summa difficultate rei frumentariae adfecto exercitu tenuitate Boiorum, indiligentia Aeduorum, incendiis aedificiorum, usque eo ut complures dies frumento milites caruerint et pecore ex longinquioribus vicis adacto extremam famem sustentarent, nulla tamen vox est ab eis audita populi Romani maiestate et superioribus victoriis indigna. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, SEPTIMVS, XVII 17:3)
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 17장 17:3)
turpe enim sibi existimabat tot rebus gestis tantisque exercitibus devictis, tot tam claris victoriis partis, ab reliquis copiis adversariorum suorum ex fuga collectis se cruentam adeptum existimari victoriam. (CAESAR, INCERTI AVCTORIS DE BELLO AFRICO 31:13)
(카이사르, 아프리카 전기 31:13)
Ad ultimum exceptis victoriis, per quas cadentes saepe incolumi contumacia barbaros fudit, quod profuerit anhelantibus extrema penuria Gallis, hinc maxime claret, quod primitus partes eas ingressus, pro capitulis singulis tributi nomine vicenos quinos aureos repperit flagitari, discedens vero septenos tantum munera universa complentes: (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XVI, chapter 5 14:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 5장 14:1)
In odium venit cum victoriis suis capella, non homo, ut hirsutum Iulianum carpentes, appellantesque loquacem talpam et purpuratam simiam et litterionem Graecum, et his congruentia plurima. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XVII, chapter 11 1:2)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 11장 1:2)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0220%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용