고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: cultor, cultōris
Vinearumque cultoribus Semei Ramathites; cellis autem vinariis in vineis Zabdi Sephamatites. (Biblia Sacra Vulgata, Liber I Paralipomenon, 27 27:27)
포도밭은 라마 사람 시므이가, 포도밭의 포도주 창고는 스팜 사람 잡디가 관리하였다. (불가타 성경, 역대기 상권, 27장 27:27)
Sed epistula mihi a vobis missa est, ut non inpudens esset epistula mea, cum occasione a vobis accepta idolorum cultoribus de Christo aliquid loqueretur. (Augustine, Saint, Epistulae. Selections., 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 7:6)
(아우구스티누스, 편지들, 7:6)
Qui esse poterant beati re vera, si magnitudine urbis despecta, quam vitiis opponunt, ad imitationem antistitum quorundam provincialium viverent, quos tenuitas edendi potandique parcissime, vilitas etiam indumentorum, et supercilia humum spectantia, perpetuo numini, verisque eius cultoribus, ut puros commendant, et verecundos. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXVII, chapter 3 15:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 3장 15:1)
quod rex iustus et suo contentus, ut iactitabat, sceleste concupiscat Armeniam, ad arbitrium suum vivere cultoribus eius permissis: (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXX, chapter 2 4:2)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 2장 4:2)
Quare revertamur ad ea, quae alveorum cultoribus magis apta sunt quot 1 genera sunt apium et quid 2 ex his optimum. (Columella, Lucius Junius Moderatus, Res Rustica, book 9, chapter 3 1:1)
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 3장 1:1)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0040%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용