고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: luxus, luxūs
Nihil itaque remittentibus curis, ancillari adulatione posthabita, qua eum proximi ad amoenitatem flectebant et luxum, satis omnibus comparatis, octavum kalendas Iulias Augustudunum pervenit, velut dux diuturnus viribus eminens et consiliis, per diversa palantes barbaros ubi dedisset fors copiam aggressurus. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XVI, chapter 2 2:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 2장 2:1)
Unde apud eos per libidines varias caritas dispersa torpescit, munditias conviviorum et luxum maximeque potandi aviditatem vitante ut luem. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXIII, chapter 6 76:2)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 6장 76:2)
Sed obnubilabat haec omnia vitium, parum quidem nocens rei communi, sed in alto iudice maculosum, quod citeriorem vitam paene omnem vergentem in luxum, per argumenta scaenica amoresque peregerat, nec vetitos nec incestos. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXVIII, chapter 4 2:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 4장 2:1)
Consimiliter Q. quoque Claudius in primo Annalium nequitiam appellavit luxum vitae prodigum effusumque in hisce verbis: (Aulus Gellius, Attic Nights, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XI 8:1)
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, , 8:1)
Hanc autem peragrantis gulae et in sucos inquirentis industriam atque has undiquevorsum indagines cuppediarum maiore detestatione dignas censebimus, si versus Euripidi recordemur, quibus saepissime Chrysippus philosophus usus, tamquam ἡδυπαθείασ edendi repertas esse, non per usum vitae necessarium, sed per luxum animi parata atque facilia fastidientis per inprobam satietatis lasciviam. (Aulus Gellius, Attic Nights, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVI 7:1)
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, , 7:1)
Luxus denotes luxury as an act or as a condition, and sometimes even objectively, as an object of luxury; whereas luxuria, always subjectively, as a propensity and disposition, as the desiderative of luxus. Sen. Ir. i. 11. Animis delicias, luxus, opes ignorantibus: and further on; Opinionem luxuriæ segnitiæque. Sall. Cat. 13. Romani famem aut sitim . . . . luxu antecapere; that is, by the arts of luxury: compare with Jug. 90. Luxuria atque ignavia pessimæ artes: that is, as proceeding from voluptuousness. (ii. 23.)
출처: Döderlein's Hand-book of Latin Synonymes by Ludwig von Doederlein
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0022%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용