고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: moderātor, moderātōris
단수 | 복수 | |
---|---|---|
주격 | moderātor 통치자가 | moderātōrēs 통치자들이 |
속격 | moderātōris 통치자의 | moderātōrum 통치자들의 |
여격 | moderātōrī 통치자에게 | moderātōribus 통치자들에게 |
대격 | moderātōrem 통치자를 | moderātōrēs 통치자들을 |
탈격 | moderātōre 통치자로 | moderātōribus 통치자들로 |
호격 | moderātor 통치자야 | moderātōrēs 통치자들아 |
Quanta in illa caligine temporum correxisses, si Valenti scire per te licuisset, nihil aliud esse imperium, ut sapientes definiunt, nisi curam salutis alienae, bonique esse moderatoris, restringere potestatem, resistere cupiditati omnium rerum, et implacabilibus iracundiis, nosseque (ut Caesar dictator aiebat) miserum esse instrumentum senectuti recordationem crudelitatis, ideoque de vita et spiritu hominis, qui pars mundi est et animantium numerum complet, laturum sententiam diu multumque oportere cunctari, nec praecipiti studio, ubi irrevocabile factum est, agitari, ut exemplum est illud antiquitati admodum notum. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXIX, chapter 2 18:2)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 2장 18:2)
Utque multa praetereamus, quae egit moderatoris auctoritate fundati, quaeque per se vel correxit industrios, post Gratianum filium in societatem suae potestatis assumptum, Vithicabium regem Alamannorum, Vadomario genitum, adulescentem in flore primo genarum, nationes ad tumultus cientem et bella, clam (quia non potuit aperte) confodit; (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXX, chapter 7 7:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 7장 7:1)
"iam scies, quam sit in eo summi moderatoris mira et divina libratio." (Minucius Felix, Marcus, Octavius, chapter 17 1:9)
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:9)
Funde pro illo pias et assiduas orationes, sacrifica lacrimas tamquam vulnerati sanguinem cordis et scribe ad eum satisfactionem, petens veniam, quia in eum" peccasti, quod praeter eius consilium et voluntatem de rebus tuis fecisti quod faciendum putasti, non ut te paeniteat tribuisse pauperibus sed eum boni tui operis participem et moderatorem habere noluisse. (Augustine, Saint, Epistulae. Selections., 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 11:4)
(아우구스티누스, 편지들, 11:4)
per vulturem naturae vocabulum pandunt, quia mares nullos posse inter has alites inveniri, rationes memorant physicae, perque speciem apis mella conficientis, indicant regem, moderatori cum iucunditate aculeos quoque innasci debere his rerum insignibus ostendentes. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XVII, chapter 4 11:2)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 4장 11:2)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0010%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용