고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: oriēns, orientis
inter solem vero et lunam cum distet totum mundi spatium et lunae orienti sol trans contra sit ad occidentem, eam, quo longius absit, a radiis remissam XIIII die plena rota totius orbis mittere splendorem, reliquosque dies decrescentia cotidiana ad perfectionem lunaris mensis versationibus et cursu a sole revocationibus subire sub rotam radiosque eius, et ita menstruas dierum efficere rationes. (Vitruvius Pollio, De Architectura, LIBER NONUS, chapter 2 3:9)
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, , 2장 3:9)
Post quae tam saeva, digestis pro securitate limitum quae rationes monebant urgentes, Constantius Sirmium redit, ferens de hoste fallaci vindictam, et maturatis quae necessitates temporis poscebant instantes, egressus exinde Constantinopolim petit, ut Orienti iam proximus, cladibus apud Amidam mederetur acceptis, et redintegrato supplementis exercitu, impetus regis Persarum pari virium robore cohiberet, quem constabat (ni caelestis ratio impensiorque repelleret cura multorum) Mesopotamia relicta post terga, per extenta spatia signa moturum. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, LIBER XIX, chapter 11 17:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 11장 17:1)
Properantem Constantium Orienti ferre suppetias, turbando prope diem excursibus Persicis, ut perfugae concinentes exploratoribus indicabant, urebant Iuliani virtutes, quas per ora gentium diversarum fama celebrior effundebat, magnorum eius laborum factorumque vehens adoreas celsas, post Alamanniae quaedam regna prostrata, receptaque oppida Gallicana, ante direpta a barbaris et excisa, quos ipse fecit et vectigales. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XX , chapter 4 1:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 4장 1:1)
Inter haec expeditionem parans in Persas, quam dudum animi robore conceperat celso, ad ultionem praeteritorum vehementer elatus est, sciens et audiens, gentem asperrimam per sexaginta ferme annos inussisse Orienti caedum et direptionum monumenta saevissima, ad internecionem exercitibus nostris saepe deletis. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXII: Julianus, chapter 12 1:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 12장 1:1)
Ergo permeatis angustiis ante dictis venitur ad Carmaniae sinum orienti obiectum. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXIII, chapter 6 12:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 6장 12:1)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0104%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용