고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: vexillum, vexillī
ex quibus qui hoc spatio dierum convaluerant, circiter CCC, sub vexillo una mittuntur; magna praeterea multitudo calonum, magna vis iumentorum, quae in castris subsederant, facta potestate sequitur. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, SEXTVS, XXXVI 36:3)
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 36장 36:3)
Hoc veteres non probant milites, quos sub vexillo una profectos docuimus. Itaque inter se cohortati duce Gaio Trebonio, equite Romano, qui eis erat praepositus, per medios hostes perrumpunt incolumesque ad unum omnes in castra perveniunt. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, SEXTVS, XL 40:4)
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 40장 40:4)
se, cum id fieri vellet, vexillo signum daturum. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO CIVILI, TERTIVS 89:10)
(카이사르, 내란기, 3권 89:10)
Quod ubi conspexit, celeriter vela subduci demittique antemnas iubet et milites armari et vexillo sublato, quo pugnandi dabat signum, quae primae naves subsequebantur idem ut facerent significabat. (CAESAR, INCERTI AVCTORIS DE BELLO ALEXANDRINO 45:4)
(카이사르, 알렉산드리아 전기 45:4)
Haec reverenter dicendo, reduxit omnes ad munia subeunda bellandi, imitatus salva differentia veterem Sullam, qui cum contra Archelaum (Mithridatis ducem) educta acie proelio fatigabatur ardenti, relictus a militibus cunctis, cucurrit in ordinem primum, raptoque et coniecto vexillo in partem hostilem, Ite dixerat socii periculorum electi, et scitantibus ubi relictus sim imperator, respondete nihil fallentes: (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XVI, chapter 12 41:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 12장 41:1)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0025%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용