고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
형태분석: acclāmātiōn(어간) + ēs(어미)
형태분석: acclāmātiōn(어간) + ēs(어미)
형태분석: acclāmātiōn(어간) + ēs(어미)
기본형: acclāmātiō, acclāmātiōnis
단수 | 복수 | |
---|---|---|
주격 | acclāmātiō 환호성이 | acclāmātiōnēs 환호성들이 |
속격 | acclāmātiōnis 환호성의 | acclāmātiōnum 환호성들의 |
여격 | acclāmātiōnī 환호성에게 | acclāmātiōnibus 환호성들에게 |
대격 | acclāmātiōnem 환호성을 | acclāmātiōnēs 환호성들을 |
탈격 | acclāmātiōne 환호성으로 | acclāmātiōnibus 환호성들로 |
호격 | acclāmātiō 환호성아 | acclāmātiōnēs 환호성들아 |
Quatenus vero ad ius victoriae et armorum, quamvis Guiliemus Stanelius post militum a praelio acclamationes coronam (non imperialem illam, sed quam ornamenti et ominis causa Richardus secum in bellum attulerat), tunc forte inter spolia repertam, capiti Henrici imposuisset, ac si iure belli regno potitus esset, haud tamen oblitus erat quibus pactis et legibus ad imperium vocatus esset, quodque si iure armorum regnare se praedicasset, non minus suae factionis homines quam alios omnes in magnos metus coniecturus fuisset, utpote quod ei potestatem fecisset leges pro libitu suo abrogandi, et de fortunis ac opibus omnium statuendi, et caeterarum rerum quae absoluti sunt imperii. (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:32)
(, , 5:32)
21. Iam autem rex fiduciae plenus, ut princeps qui praelio victor fuisset, neque a comitiis suis ullam omnino repulsam tulisset, quemque adhuc acclamationes et plausus populi recentes circumstrepebant, imperium suum in futurum nihil aliud nisi ludum fore et regni tantummodo fruitionem sine molestiis pro certo sibi persuaserat. (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 24:1)
(, , 24:1)
nam cum in sacrificio Latinarum reuertente eo inter inmodicas ac nouas populi acclamationes quidam e turba statuae eius coronam lauream candida fascia praeligata inposuisset et tribuni plebis Epidius Marullus Caesetiusque Flauus coronae fasciam detrahi hominemque duci in uincula iussissent, dolens seu parum prospere motam regni mentionem siue, ut ferebat, ereptam sibi gloriam recusandi, tribunos grauiter increpitos potestate priuauit. (C. Suetonius Tranquillus, De Vita Caesarum, Divus Iulius, chapter 79 1:2)
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, , 79장 1:2)
Et magnifice ab Iasone et civitate susceptus, cum facularum luminibus et acclamationibus introductus est; deinde sic in Phoenicen exercitum convertit. (Biblia Sacra Vulgata, Liber II Maccabaeorum, 4 4:22)
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장 4:22)
Tune Iulianus, ut erat fortuna sui spectatior, meritisque magis quam imperio potens, Augustus acclamatione concordi totius exercitus appellatus, ut agentes petulantius milites increpabat, id se nec sperare nec adipisci velle iurando confirmans. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XVI, chapter 12 64:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 12장 64:1)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0005%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용