고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: gallus, gallī
Nisi quid in Caesare populoque Romano sit auxilii, omnibus Gallis idem esse faciendum quod Helvetii fecerint, ut domo emigrent, aliud domicilium, alias sedes, remotas a Germanis, petant fortunamque, quaecumque accidat, experiantur. Haec si enuntiata Ariovisto sint, non dubitare quin de omnibus obsidibus qui apud eum sint gravissimum supplicium sumat. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, PRIMVS, XXXI 31:14)
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 31장 31:14)
Si quos adversum proelium et fuga Gallorum commoveret, hos, si quaererent, reperire posse diuturnitate belli defatigatis Gallis Ariovistum, cum multos menses castris se ac paludibus tenuisset neque sui potestatem fecisset, desperantes iam de pugna et dispersos subito adortum magis ratione et consilio quam virtute vicisse. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, PRIMVS, XL 40:8)
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 40장 40:8)
deinde quod ab non nullis Gallis sollicitarentur, partim qui, ut Germanos diutius in Gallia versari noluerant, ita populi Romani exercitum hiemare atque inveterascere in Gallia moleste ferebant, partim qui mobilitate et levitate animi novis imperiis studebant; (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, SECVNDVS, I 1:3)
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 1장 1:3)
Dat negotium Senonibus reliquisque Gallis qui finitimi Belgis erant uti ea quae apud eos gerantur cognoscant seque de his rebus certiorem faciant. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, SECVNDVS, II 2:3)
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 2장 2:3)
Cum ex dediticiis Belgis reliquisque Gallis complures Caesarem secuti una iter facerent, quidam ex his, ut postea ex captivis cognitum est, eorum dierum consuetudine itineris nostri exercitus perspecta, nocte ad Nervios pervenerunt atque his demonstrarunt inter singulas legiones impedimentorum magnum numerum intercedere, neque esse quicquam negotii, cum prima legio in castra venisset reliquaeque legiones magnum spatium abessent, hanc sub sarcinis adoriri; (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, SECVNDVS, XVII 17:2)
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 17장 17:2)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0092%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용