고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: olor, olōris
mox patre deterior silvosi habitator Olympi Iuppiter incesta spurcavit labe Lacaenas, nunc bove subvectam rapiens ad crimen amatam, nunc tener ac pluma levior blandosque susurros in morem recinens suave inmorientis oloris, capta quibus volucrem virguncula ferret amorem, nunc foribus surdis, sera quas vel pessulus artis firmarat cuneis, per tectum dives amator imbricibus ruptis undantis desuper auri infundens pluviam gremio excipientis amicae, armigero modo sordidulam curante rapinam conpressu inmundo miserum adficiens catamitum, pelice iam puero magis indignante sorore, haec causa est et origo mali, quod saecla vetusto hospite regnante crudus stupor aurea finxit, quodque novo ingenio versutus Iuppiter astus multiplices variosque dolos texebat, ut illum, vertere cum vellet pellem faciemque, putarent esse bovem, praedari aquilam, concumbere cycnum, et nummos fieri et gremium penetrare puellae, nam quid rusticitas non crederet indomitorum stulta virum, pecudes inter ritusque ferinos dedere sueta animum diae rationis egenum? (Prudentius, Contra Symmachum, book 1 1:41)
(프루덴티우스, , 1권 1:41)
Passa est similes ipsa dolores regina deum, cum se formas vertit in omnes dominus caeli divumque pater- et modo pennas sumpsit oloris modo Sidonii cornua tauri, aureus idem fluxit in imbri; (Seneca, Octavia 4:5)
(세네카, 옥타비아 4:5)
auibus haec secretaria utiquam magis congruerint, merulis et lusciniis et oloribus. (Apuleius, Florida 17:20)
(아풀레이우스, 플로리다 17:20)
nec tu, quamvis dura virago patiensque mali, poteris tantas flere ruinas, non quae verno mobile carmen ramo cantat tristis aedon Ityn in varios modulata sonos, non quae tectis Bistonis ales residens summis impia diri furta mariti garrula narrat, lugere tuam poterit digne conquesta domum, licet ipse velit clarus niveos inter olores Histrum cycnus Tanainque colens extrema loqui, licet alcyones Ceyca suum fluctu leviter plangente sonent, cum tranquillo male confisae credunt iterum pelago audaces fetusque suos nido pavidae titubante fovent; (Seneca, Agamemnon 12:5)
(세네카, 아가멤논 12:5)
Rursus tenuissimo solo vicarium facere minime rationis est, quoniam malle-olorum pars maior deperit, et quae superest, tarde fit idonea translationi. (Columella, Lucius Junius Moderatus, Res Rustica, book 3, chapter 5 3:1)
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 5장 3:1)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0005%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용