고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: soccus, soccī
Aspice, Plautus quo pacto partis tutetur amantis ephebi,ut patris attenti, lenonis ut insidiosi,quantus sit Dossennus edacibus in parasitis,quam non adstricto percurrat pulpita socco; (EPISTVLARVM LIBER SECVNDVS, I 1:74)
(호라티우스의 두번째 편지, 1 1:74)
iam ergo, lector optime, scito te tragoediam, non fabulam legere, et a socco ad cothurnum ascendere Sed mulier illa quamdiu primis elementis Cupido parvulus nutriebatur, imbecillis adhuc eius viribus facile ruborem tenuem deprimens silentio resistebat: (Apuleius, Metamorphoses, book 10 2:5)
(아풀레이우스, 변신, 10권 2:5)
Et licet potuit (quoad vixit) ingentia, largiendo et intervallando potestates assiduas, erat tamen interdum timidus ad audaces, contra timidos celsior, ut videretur cum sibi fideret, de cothurno strepere tragico, et ubi paveret, omni humilior socco. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXVII, chapter 11 2:2)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 11장 2:2)
luteo plantas cohibente socco; (Seneca, Phaedra 4:26)
(세네카, 파이드라 4:26)
ac modo in crepidis uel coturnis, modo in speculatoria caliga, nonnumquam socco muliebri; (C. Suetonius Tranquillus, De Vita Caesarum, C. Caligula, chapter 52 1:4)
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, , 52장 1:4)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0005%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용