고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: bāiulus, bāiulī
percontere forsitan, quo spectet ista praemitti, baiulus apicum sedulo precatur, ut ad vos a me litteras ferat, cuius a nobis itinere comperto id ipsum erat utique, si tacuisset, orandus; (Sidonius Apollinaris, Epistulae, book 4, Sidonius Simplicio suo salutem 1:4)
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, 1:4)
Verum si merito trepidantes insanisse penitet non dolentes, ut in amaritudinem penitentie metus dolorisque rivuli confluant, vestris animis infigenda supersunt, quod Romane rei baiulus hic divus et triumphator Henricus, non sua privata sed publica mundi commoda sitiens, ardua queque pro nobis aggressus est sua sponte penas nostras participans, tanquam ad ipsum, post Christum, digitum prophetie propheta direxerit Ysaias, cum, spiritu Dei revelante, predixit: (Dantes Aligherius, Epistolae 42:4)
(단테 알리기에리, 42:4)
Sed nunc epistula sanctitatis tuae et occupatissimum me repperit et celerrimus baiuli reditus neque non rescribere tibi neque ad ea quae consuluisti, ita ut oportet, respondere permisit. (Augustine, Saint, Epistulae. Selections., 56. (A. D. Epist. CCXLV) Domino Dilectissimo et Venerabile Fratri et Consacerdoti Possidio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 1:2)
(아우구스티누스, 편지들, 1:2)
Qui cum haec legisset, haerens et ambigens diu quidnam id esset - nec enim meminerat secum aliquando super negotio ullo interiore hos quorum litteras acceperat collocutos - epistulas ipsas per baiulum qui portarat, iuncto milite ad Malarichum remisit, obsecrans ut doceret aperte quae vellet, non ita perplexe; (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XV, chapter 5 10:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 5장 10:1)
Quo reversis exploratoribus nostris, in vaginae internis notarum figuris membranam repperimus scriptam, a Procopio ad nos perferri mandatam, quem legatum ad Persas antea missum cum comite Lucilliano praedixi, haec consulto obscurius indicantem, ne captis baiulis, sensuque intellecto scriptorum, excitaretur materia funestissima. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XVIII, chapter 6 17:2)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 6장 17:2)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0002%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용