고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
형태정보
기본형: impulsus, impulsūs
His rebus impulsus equitatum omnem prima nocte ad castra hostium mittit ad flumen Bagradam, quibus praeerat Saburra, de quo ante erat auditum; (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO CIVILI, SECVNDVS 38:4)
(카이사르, 내란기, 2권 38:4)
At Pharnaces impulsus sive loci felicitate sive auspiciis et religionibus inductus, quibus obtemperasse eum postea audiebamus, sive paucitate nostrorum qui in armis erant comperta, cum more operis cotidiani magnam illam servorum multitudinem quae aggerem portabat militum esse credidisset, sive etiam fiducia veterani exercitus sui, quem bis et vicies in acie conflixisse et vicisse legati eius gloriabantur, simul contemptu exercitus nostri, quem pulsum a se Domitio duce sciebat, inito consilio dimicandi descendere praerupta valle coepit. (CAESAR, INCERTI AVCTORIS DE BELLO ALEXANDRINO 74:4)
(카이사르, 알렉산드리아 전기 74:4)
omnis impulsus ruat aether et atris nubibus condat diem, ac versa retro sidera obliquos agant retorta cursus, tuque, sidereum caput, radiate Titan, tu nefas stirpis tuae speculare? (Seneca, Phaedra 9:38)
(세네카, 파이드라 9:38)
Ad hunc impendiorum furorem, super fiduciam imperii, etiam spe quadam repentina immensarum et reconditarum opum impulsus est ex indicio equitis R. pro comperto pollicentis thesauros antiquissimae gazae, quos Dido regina fugiens Tyro secum extulisset, esse in Africa uastissimis specubus abditos ac posse erui paruula molientium opera. (C. Suetonius Tranquillus, De Vita Caesarum, Nero, chapter 31 4:1)
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, , 31장 4:1)
aut socios rapit atra dies aut ipse relinquo sontibus impulsus Furiis. (C. Valerius Catullus, Argonautica, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 44:1)
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, 44:1)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0018%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용