고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: raptus, raptūs
Utque bestiae custodum neglegentia raptu vivere solitae, ne his quidem remotis, appositisque fortioribus abscesserunt, sed tumescentes inedia, sine respectu salutis, armenta vel greges incursant, ita etiam illi, cunctis quae diripuere consumptis, fame urgente, agebant aliquotiens praedas, interdum antequam contingerent aliquid, oppetebant. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XVI, chapter 5 17:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 5장 17:1)
Paulum ab his secernuntur Achaei, qui bello anteriore quodam apud Troiam consummate, non cum super Helena certaretur (ut auctores prodidere non nulli), usque in Pontum reflantibus ventis errore delati, cunctisque hostilibus, stabilem domicilii sedem nusquam reperientes, verticibus montium insedere semper nivalium, et horrore caeli districti, victum sibi cum periculis raptu parare assuefacti sunt, atque eo ultra omnem deinde ferociam saevierunt. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXII: Julianus, chapter 8 25:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 8장 25:1)
tum ipse exercitusque, ut nullo aemulo, saevitia libidine raptu in externos mores proruperant. (Cornelius Tacitus, Historiae, LIBER II, chapter 73 73:3)
(코르넬리우스 타키투스, 역사, , 73장 73:3)
mox Oeensium Lepcitanorumque discordias componit, quae raptu frugum et pecorum inter agrestis modicis principiis, iam per arma atque acies exercebantur; (Cornelius Tacitus, Historiae, LIBER IV, chapter 50 50:8)
(코르넬리우스 타키투스, 역사, , 50장 50:8)
sentiet et raptu famulae doluisse pudendo.' (C. Valerius Catullus, Argonautica, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 525:1)
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, 525:1)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0023%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용