고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: clēricus, clēricī
Nimis dolendum, si ad tam ruinosam superbiam monachos subrigimus et tam gravi contumelia clericos dignos putamus, in quorum numero sumus, cum aliquando etiam bonus monachus vix bonum clericum faciat, si adsit ei sufficiens continentia et tamen desit instructio necessaria aut personae regularis integritas. (Augustine, Saint, Epistulae. Selections., 17. (A. D. 401 Epist. LX) Domino Beatissimo et Debita Obseruantia Venerabili Sinceriterque Carissimo Fratri et Consacerdoti Papae Aurelio Augustinus In Domino salutem 1:8)
(아우구스티누스, 편지들, 1:8)
Restat ergo ut iste pecuniae turpissimus appetitus ex obliquo in clericos et maxime in episcopum dirigatur. (Augustine, Saint, Epistulae. Selections., 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 8:1)
(아우구스티누스, 편지들, 8:1)
Circumcelliones illos et clericos partis Donati, quos de Hipponiensi ad iudicium pro factis eorum publicae disciplinae cura deduxerat, a tua nobilitate comperi auditos et plurimos eorum de homicidio quod in Restitutum, catholicum presbyterum, commiserunt, et de caede Innocentii, alterius catholici presbyteri, atque de oculo eius effosso et digito praeciso, fuisse confessos. (Augustine, Saint, Epistulae. Selections., 34. (A. D. 411 Epist. CXXXIII) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Carissimo Filio Marcellino Augustinus Episcopus In Domino salutem 1:1)
(아우구스티누스, 편지들, 1:1)
Sed de hoc gradu pulsus provocabis ad clericos: (Jerome, Saint, Epistulae. Selections., Ad Heliodorum Monachum 8:1)
(히에로니무스, 편지들, 8:1)
Tales cum videris, sponsos magis aestimato quam clericos. (Jerome, Saint, Epistulae. Selections., An Eustochium 22:10)
(히에로니무스, 편지들, 22:10)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0027%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용