고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: fastīgium, fastīgiī
posteaquam per hibernas tempestates tecta non potuerunt imbres sustinere, fastigia facientes, luto inducto proclinatis tectis, stillicidia deducebant. (Vitruvius Pollio, De Architectura, LIBER SECUNDUS, chapter 1 2:10)
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, , 1장 2:10)
et ipsarum aedium species sunt varicae, barycephalae, humiles, latae, ornanturque signis fictilibus aut aereis inauratis earum fastigia tuscanico more, uti est ad Circum Maximum Cereris et Herculis Pompeiani, item Capitolii. (Vitruvius Pollio, De Architectura, LIBER TERTIUS, chapter 3 4:12)
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, , 3장 4:12)
Membra omnia, quae supra capitula columnarum sunt futura, id est epistylia, zophora, coronae, tympana, fastigia, acroteria, inclinanda sunt in fronte suae cuiusque altitudinis parte XII, ideo quod, cum steterimus contra frontes, ab oculo lineae duae si extensae fuerint et una tetigerit imam operis partem, altera summam, quae summam tetigerit, longior fiet. (Vitruvius Pollio, De Architectura, LIBER TERTIUS, chapter 5 6:62)
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, , 5장 6:62)
ideo, quod antiqui fabri quodam in loco aedificantes, cum ita ab interioribus parietibus ad extremas partes tigna prominentia habuissent conlocata, inter tigna struxerunt supraque coronas et fastigia venustiore specie fabrilibus operibus ornaverunt, tum proiecturas tignorum, quantum eminebant, ad lineam et perpendiculum parietum praesecuerunt, quae species cum invenusta is visa esset, tabellas ita formatas, uti nunc fiunt triglyphi, contra tignorum praecisiones in fronte fixerunt et eas cera caerulea depinxerunt, ut praecisiones tignorum tectae non offenderent visum: (Vitruvius Pollio, De Architectura, LIBER QUARTUS, chapter 2 3:11)
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, , 2장 3:11)
Cum ea structa fuerint et fastigia sua ex structione habuerint, ita fricentur, uti, si sectilia sint, nulli gradus in scutulis aut trigonis aut quadratis seu favis extent, sed coagmentorum compositio planam habeat inter se directionem, si tesseris structum erit, ut eae omnes angulos habeant aequales; (Vitruvius Pollio, De Architectura, LIBER SEPTIMUS, chapter 1 2:17)
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, , 1장 2:17)
Culmen means the top, the uppermost line of the roof; fastigium, the summit, the highest point of this top, where the spars of the roof by sloping and meeting form an angle; therefore fastigium is a part of culmen. Virg. Æn. ii. 458. Evado ad summi fastigia culminis. Liv. xl. 2. Vitruv. iv. 2. Arnob. ii. 12. And figuratively culmen denotes the top only, with a local reference, as the uppermost and highest point, something like κολοφών; but fastigium with reference to rank, as the principal and most imposing point of position, something like κορυφή; therefore culmen tecti is only that which closes the building, but fastigium that which crowns it; and fastigium also denotes a throne, whence culmina montium is a much more usual term than fastigia. (ii. 111.)
출처: Döderlein's Hand-book of Latin Synonymes by Ludwig von Doederlein
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0047%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용