고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: barbarus, barbarī
Barbari tamen, velut diffractis caveis bestiae, per Thraciarum amplitudines fusius incitati, oppidum petivere nomine Dibaltum, ubi tribunum scutariorum Barzimeren inventum cum suis Cornutisque et aliis peditum numeris castra ponentem assiliunt, eruditum pulvere militari rectorem. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXXI, chapter 8 9:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 8장 9:1)
Cumque et illam et te ad beati Pauli basilicam barbari deduxissent, ut vel salutem vobis ostenderet vel sepulchrum, in tantam laetitiam dicitur erupisse, ut gratias ageret Deo, quod te sibi integram reservasset, quod pauperem illam non fecisset captivitas, sed invenisset, quod egeret cotidiano cibo, quod saturata Christo non sentiret esuriem, quod et voce et opere loqueretur: (Jerome, Saint, Epistulae. Selections., Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 13:7)
(히에로니무스, 편지들, 13:7)
Barbari quoque ingentem vim sagittarum infudere ratibus, vixque ullum fuit scutum, quod non pluribus simul spiculis perfnraretur. (Curtius Rufus, Quintus, Historiae Alexandri Magni, book 7, chapter 9 9:1)
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 9장 9:1)
At Alexander, quamquam angustias naturali situ munitas valida manu barbari tuebantur, tamen arietibus admotis munimenta, quae manu adiuncta erant, concussit fundisque et sagittis propugnantium plerosque deiecit. (Curtius Rufus, Quintus, Historiae Alexandri Magni, book 8, chapter 2 25:2)
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 25:2)
Signa et aquilas duas adhuc barbari possident, tertiam signifer, prius quam in manus hostium veniret, evolsit mersamque intra baltei sui latebras gerens in cruenta palude sic latuit. (Lucius Annaeus Florus, Epitome Rerum Romanorum, book 2, BELLUM GERMANICUM 18:2)
(루키우스 안나이우스 플로루스, , 2권, 18:2)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0064%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용