고전 발음: []교회 발음: []
기본형: excursus, excursūs
maxime noctes in huiusmodi excursus cooperantes captabat. Et fama virtutis eius ubique diffundebatur. (Biblia Sacra Vulgata, Liber II Maccabaeorum, 8 8:7)
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장 8:7)
Sed eum postero die simili ratione aggreditur, quod his obtentis duobus omnem navigiorum excursum et repentina latrocinia sublatum iri videbatur. (CAESAR, INCERTI AVCTORIS DE BELLO ALEXANDRINO 19:4)
(카이사르, 알렉산드리아 전기 19:4)
Namque et Isauri, quibus est usitatum saepe pacari, saepeque inopinis excursibus cuncta miscere, ex latrociniis occultis et raris, alente impunitate adulescentem in peius audaciam, ad bella gravia proruperunt, diu quidem perduelles irrequietis motibus erigentes, hac tamen indignitate perciti vehementer, ut iactitabant, quod eorum capti quidam consortes, apud Iconium Pisidiae in amphitheatrali spectaculo feris praedatricibus obiecti sunt praeter morem. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XIV, chapter 2 1:2)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 2장 1:2)
Huic Arabia est conserta, ex alio latere Nabataeis contigua, opima varietate commerciorum castrisque oppleta validis et castellis, quae ad repellendos gentium vicinarum excursus, sollicitudo pervigil veterum per opportunos saltus erexit et cautos. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XIV, chapter 8 13:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 8장 13:1)
Haec dum oriens diu perferret, caeli reserato tepore, Constantius consulatu suo septies et Caesaris iterum, egressus Arelate Valentiam petit, in Gundomadum et Vadomarium fratres Alamannorum reges arma moturus, quorum crebris excursibus vastabantur confines limitibus terrae Gallorum. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XIV, chapter 10 1:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 10장 1:1)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0009%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용