고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: episcopus, episcopī
Deinde mirum si de re dubia est totius plebis tam grande scandalum, cum episcopos suos, quos pro magno habent, sordida avaritia maculatos putant, dum maligna species non vitatur? (Augustine, Saint, Epistulae. Selections., 21. (A. D. 405 Epist. LXXXIII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Ac Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Alypio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:9)
(아우구스티누스, 편지들, 2:9)
Illud tamen quo animum clementissimi et religiosissimi principis erga ecclesiam provincia noverit, nullo modo esse differendum, sed etiam antequam episcopos qui profecti sunt, videas, quam primum tua praestantissima pro Christi membris in tribulatione maxima constitutis vigilantia potuerit, accelerandum suggero, peto, obsecro, flagito. (Augustine, Saint, Epistulae. Selections., 25. (A. D. 408 Epist. XCVII) Domino Eximio et Merito Praestantissimo Multumque In Christi Caritate Honorando Filio Olympio Augustinus In Domino salutem 3:7)
(아우구스티누스, 편지들, 3:7)
Iulianus A. cultum deorum, antea dissimulatum, palam et libere profitetur, et Christianorum episcopos inter se committit. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXII: Julianus, chapter 5 5:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 5장 5:1)
transactoque quadragesimali ieiunio paucis post sanctum pascha diebus coniurationis auctores, qui superius nominati sunt, simul et regem iudicio Francorum capitali sententia condemnatos luminibus tantum iussit orbari, episcopos synodali decreto depositos monasteriis mancipari, caeteros, prout quisque vel nocentior vel innocentior apparebat, vel exilio deportari vel detondi atque in monasteriis conversari. (ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 818 247:3)
(, 247:3)
Episcopos quoque suos et omnem ecclesiasticum ordinem, comites ac nobiles suos, ministeriales etiam et omnes familiares admirabili amore diligebat. (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:7)
(, , 79:7)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0096%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용