고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: feritas, feritātis
Ire enim ipse compellebatur ad militem, quem exagitabat inopia simul et feritas, et alioqui coalito more in ordinarias dignitates asperum semper et saevum, ut satisfaceret, atque monstraret, quam ob causam annonae convectio sit impedita. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XIV, chapter 10 4:2)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 10장 4:2)
Et quia sollicitus Caesar, quid de residuis mitti praeceptis agi deberet, perque varias curas animum versans, attente negotium tractari oportere censebat, cum hinc barbara feritas, inde iussorum urgeret auctoritas, maximeque absentia magistri equitum augente dubietatem, redire ad se praefectum hortatus est, olim Viennam specie annonae parandae digressum, ut se militari eximeret turba. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XX , chapter 4 6:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 4장 6:1)
Valentiniani A. iracundia, feritas, et saevitia. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXVII, chapter 7 7:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 7장 7:1)
Quo in custodia condito, gestorumque volumine imperatori recitato de more, prodigiosa feritas in modum ardentissimae facis fusius vagabatur, elata turpi adulatione multorum, maximeque omnium praefecti praetorio Modesti. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXIX, chapter 1 10:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 1장 10:1)
non lupos cervi metuunt rapaces, cessat irati fremitus leonis, nulla villosis feritas in ursis; (Seneca, Oedipus 2:36)
(세네카, 오이디푸스 2:36)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0023%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용