고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: legiō, legiōnis
Quod si praeterea nemo sequatur, tamen se cum sola decima legione iturum, de qua non dubitet, sibique eam praetoriam cohortem futuram. Huic legioni Caesar et indulserat praecipue et propter virtutem confidebat maxime. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, PRIMVS, XL 40:15)
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 40장 40:15)
Atque nostris militibus cunctantibus, maxime propter altitudinem maris, qui X legionis aquilam gerebat, obtestatus deos, ut ea res legioni feliciter eveniret, 'desilite', inquit, 'milites, nisi vultis aquilam hostibus prodere; ego certe meum rei publicae atque imperatori officium praestitero.' (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, QVARTVS, XXV 25:3)
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 25장 25:3)
Sed esse Galliae commune consilium: omnibus hibernis Caesaris oppugnandis hunc esse dictum diem, ne qua legio alterae legioni subsidio venire posset. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, QVINTVS, XXVII 27:5)
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 27장 27:5)
Ei legioni castrisque Quintum Tullium Ciceronem praeficit ducentosque equites attribuit. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, SEXTVS, XXXII 32:6)
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 32장 32:6)
Discedens post diem septimum sese reversurum confirmat; quam ad diem ei legioni quae in praesidio relinquebatur deberi frumentum sciebat. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, SEXTVS, XXXIII 33:4)
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 33장 33:4)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0396%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용