고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: discidium, discidiī
Christianam religionem absolutam et simplicem anili superstitione confundens, in qua scrutanda perplexius quam componenda gravius excitavit discidia plurima, quae progressa fusius aluit concertatione verborum, ut catervis antistitum iumentis publicis ultro citroque discurrentibus per synodos (quas appellant), dum ritum omnem ad suum trahere conatur arbitrium, rei vehiculariae succideret nervos. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXI, chapter 16 18:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 16장 18:1)
Secundum est genus eorum, qui iuris professi scientiam, quam repugnantium sibi legum abolevere discidia, velut vinculis ori impositis reticentes, iugi silentio umbrarum sunt similes propriarum. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXX, chapter 4 11:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 4장 11:1)
magna etiam discidia et plerumque iusta nasci, cum aliquid ab amicis quod rectum non esset postularetur, ut aut libidinis ministri aut adiutores essent ad iniuriam, quod qui recusarent, quamvis honeste id facerent, ius tamen amicitiae deserere arguerentur ab eis, quibus obsequi nollent; (M. Tullius Cicero, Laelius de Amicitia 45:1)
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 45:1)
quam ob rem primum danda opera est ne qua amicorum discidia fiant, sin tale aliquid evenerit, ut exstinctae potius amicitiae quam oppressae esse videantur. (M. Tullius Cicero, Laelius de Amicitia 99:1)
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 99:1)
ex cupiditatibus odia, discidia, discordiae, seditiones, bella nascuntur, nec eae se foris solum iactant nec tantum in alios caeco impetu incurrunt, sed intus etiam in animis inclusae inter se dissident atque discordant, ex quo vitam amarissimam necesse est effici, ut sapiens solum amputata circumcisaque inanitate omni et errore naturae finibus contentus sine aegritudine possit et sine metu vivere. (M. Tullius Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum, LIBER PRIMUS 57:1)
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, 57:1)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0010%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용