고전 발음: []교회 발음: []
기본형: dēmentia, dēmentiae
Turbis autem insurgentibus et ira repletis, Lysimachus, armatis fere tribus milibus, iniquis manibus coepit, duce quodam Aurano, aetate non minus ac dementia provecto. (Biblia Sacra Vulgata, Liber II Maccabaeorum, 4 4:40)
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장 4:40)
Tempus autem opportunum dementiae suae nactus, convocatus a Demetrio ad consilium et interrogatus quo proposito et consilio Iudaei niterentur, (Biblia Sacra Vulgata, Liber II Maccabaeorum, 14 14:5)
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장 14:5)
linguam etiam impii Nicanoris praecisam dixit particulatim avibus daturum, pretia autem dementiae contra templum suspendere. (Biblia Sacra Vulgata, Liber II Maccabaeorum, 15 15:33)
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장 15:33)
expectare vero dum hostium copiae augerentur equitatus reverteretur summae dementiae esse iudicabat, (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, QVARTVS, XIII 13:2)
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 13장 13:2)
Ipse interea ex perfugis et incolis cognitis condicionibus Scipionis et qui cum eo bellum contra se gerebant, mirari – regium enim equitatum Scipio ex provincia Africa alebat – tanta homines esse dementia ut malint regis esse vectigales quam cum civibus in patria in suis fortunis esse incolumes. (CAESAR, INCERTI AVCTORIS DE BELLO AFRICO 8:6)
(카이사르, 아프리카 전기 8:6)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0029%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용