고전 발음: []교회 발음: []
기본형: ēruptiō, ēruptiōnis
단수 | 복수 | |
---|---|---|
주격 | ēruptiō 돌발이 | ēruptiōnēs 돌발들이 |
속격 | ēruptiōnis 돌발의 | ēruptiōnum 돌발들의 |
여격 | ēruptiōnī 돌발에게 | ēruptiōnibus 돌발들에게 |
대격 | ēruptiōnem 돌발을 | ēruptiōnēs 돌발들을 |
탈격 | ēruptiōne 돌발로 | ēruptiōnibus 돌발들로 |
호격 | ēruptiō 돌발아 | ēruptiōnēs 돌발들아 |
Illi ante inito, ut intellectum est, consilio, quod deditione facta nostros praesidia deducturos aut denique indiligentius servaturos crediderant, partim cum iis quae retinuerant et celaverant armis, partim scutis ex cortice factis aut viminibus intextis, quae subito, ut temporis exiguitas postulabat, pellibus induxerant, tertia vigilia, qua minime arduus ad nostras munitiones ascensus videbatur, omnibus copiis repente ex oppido eruptionem fecerunt. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, SECVNDVS, XXXIII 33:2)
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 33장 33:2)
prope iam desperata salute non nullae eius modi sententiae dicebantur, ut impedimentis relictis eruptione facta isdem itineribus quibus eo pervenissent ad salutem contenderent. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, TERTIVS, III 3:3)
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 3장 3:3)
P. Sextius Baculus, primi pili centurio, quem Nervico proelio compluribus confectum vulneribus diximus, et item C. Volusenus, tribunus militum, vir et consilii magni et virtutis, ad Galbam accurrunt atque unam esse spem salutis docent, si eruptione facta extremum auxilium experirentur. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, TERTIVS, V 5:2)
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 5장 5:2)
Quod iussi sunt faciunt, ac subito omnibus portis eruptione facta neque cognoscendi quid fieret neque sui colligendi hostibus facultatem relinquunt. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, TERTIVS, VI 6:1)
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 6장 6:1)
Sabinus suos hortatus cupientibus signum dat. Impeditis hostibus propter ea quae ferebant onera subito duabus portis eruptionem fieri iubet. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, TERTIVS, XIX 19:2)
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 19장 19:2)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0029%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용