고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: liquor, liquōris
At illi, canibus iam aegre cohibitis, arreptum me loro quam valido ad ansulam quandam destinatum rursum caedendo confecissent profecto, nisi dolore plagarum alvus artata crudisque illis oleribus abundans et lubrico fluxu saucia, fimo fistulatim excusso, quosdam extremi liquoris aspergine, alios putore nidoris faetidi, a meis iam quassis scapulis abegisset. (Apuleius, Metamorphoses, book 4 3:6)
(아풀레이우스, 변신, 4권 3:6)
itaque in palustribus locis infra fundamenta aedificiorum palationibus crebre fixa, recipiens in se quod minus habet in corpore liquoris, permanet inmortalis ad aeternitatem et sustinet inmania pondera structurae et sine vitiis conservat. (Vitruvius Pollio, De Architectura, LIBER SECUNDUS, chapter 9 10:33)
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, , 9장 10:33)
itaque quae in ea parte nascuntur arbores, umida potestate nutritae non solum ipsae augentur amplissimis magnitudinibus, sed earum quoque venae umoris copia repletae turgentes liquoris abundantia saturantur. (Vitruvius Pollio, De Architectura, LIBER SECUNDUS, chapter 10 11:6)
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, , 10장 11:6)
et quatenus eorum partes tangunt summam planitiem liquoris, apparent, uti sunt, directi, cum vero sub aqua sunt demissi, per naturae perlucidam raritatem remittunt enatantes ab suis corporibus fluentes imagines ad summam aquae planitiem, atque eae ibi commotae efficere videntur infractum remorum oculis aspectum. (Vitruvius Pollio, De Architectura, LIBER SEXTUS, chapter 2 3:7)
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, , 2장 3:7)
Ex eo etiam qui sacerdotia gerunt moribus Aegyptiorum, ostendunt omnes res e liquoris potestate consistere. (Vitruvius Pollio, De Architectura, LIBER OCTAVUS, chapter preface 1:14)
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, , 머리말 1:14)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0031%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용