고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: absentia, absentiae
nam etiam eo tempore, quo prouinciam circumibas, manente nobis Honorino minus sensimus absentiam tuam, quamquam te magis desideraremus; (Apuleius, Florida 9:49)
(아풀레이우스, 플로리다 9:49)
quippe non prompte ueniam impertire rarenter adeundi adsiduitatem eius requirentis est, summumque argumentum amoris frequentibus delectari, cessantibus obirasci, perseuerantem celebrare, desinentem desiderare, quoniam necesse est gratam praesentiam eiusdem esse, cuius angat absentia. (Apuleius, Florida 17:5)
(아풀레이우스, 플로리다 17:5)
At matrem cogito, ut quae absentiam sani non ferebat, inbecilli multo minus esse laturam. (Augustine, Saint, Epistulae. Selections., 3. (A. D. 389 Epist. X) Nebridio Augustinus 1:7)
(아우구스티누스, 편지들, 1:7)
Atque hoc modo vel annuam vel amplius absentiam tuam nulla querella revocaret, ne alius possideret terram non animae sed corpori pauperum necessariam, quorum tamen famem vivae arbores meae multo facilius mihique gratius, si diligenter colerentur, explerent. (Augustine, Saint, Epistulae. Selections., 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 5:5)
(아우구스티누스, 편지들, 5:5)
Ipsam ergo caritatem et affectum inploro, ut miserearis mei et concedas mihi ad hoc quod rogavi, tempus quantum rogavi, atque adiuves me orationibus tuis, ut non sit inane desiderium meum nec infructuosa ecclesiae Christi atque utilitati fratrum et conservorum meorum absentia mea. (Augustine, Saint, Epistulae. Selections., 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 6:5)
(아우구스티누스, 편지들, 6:5)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0012%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용