고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: antistes, antistitis
단수 | 복수 | |
---|---|---|
주격 | antistes 감독이 | antistitēs 감독들이 |
속격 | antistitis 감독의 | antistitum 감독들의 |
여격 | antistitī 감독에게 | antistitibus 감독들에게 |
대격 | antistitem 감독을 | antistitēs 감독들을 |
탈격 | antistite 감독으로 | antistitibus 감독들로 |
호격 | antistes 감독아 | antistitēs 감독들아 |
Christianam religionem absolutam et simplicem anili superstitione confundens, in qua scrutanda perplexius quam componenda gravius excitavit discidia plurima, quae progressa fusius aluit concertatione verborum, ut catervis antistitum iumentis publicis ultro citroque discurrentibus per synodos (quas appellant), dum ritum omnem ad suum trahere conatur arbitrium, rei vehiculariae succideret nervos. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXI, chapter 16 18:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 16장 18:1)
Cumque initiante antistitum numero centum, inductus in thalamum esse coeperit sacer, coniecturis apertis, signa rerum futurarum dicitur demonstrare, et adeuntes quosdam indiciis averti videtur obliquis, ut offerentem cibum aliquando Germanicum Caesarem (sicut lectum est) aversatus portenderat paulo post eventura. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXII: Julianus, chapter 14 8:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 14장 8:1)
Qui esse poterant beati re vera, si magnitudine urbis despecta, quam vitiis opponunt, ad imitationem antistitum quorundam provincialium viverent, quos tenuitas edendi potandique parcissime, vilitas etiam indumentorum, et supercilia humum spectantia, perpetuo numini, verisque eius cultoribus, ut puros commendant, et verecundos. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXVII, chapter 3 15:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 3장 15:1)
Sperabant enim nostri, minores tribulationes et iniurias ex parte Hemeid regis sustinere, -- qui saepe depraedabatur illud monasterium et parochiam Sancti Degui, aliquando expulsione illorum antistitum, qui in eo praeessent, sicut et Nobis archiepiscopum, propinquum meum, et me expulit aliquando sub ipsis, -- si ego ad notitiam et amicitiam illius regis qualicunque pacto pervenirem. (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:18)
(, , 82:18)
"adde, quia etiam in hoc, quod forsitan non notasti, reverentiae tuae meritorumque ratio servata est, quod sicut tu antistitum ceterorum cathedris, prior est tuus in libro titulus." (Sidonius Apollinaris, Epistulae, book 9, Sidonius domino papae Lupo salutem. 5:5)
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, 5:5)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0033%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용