고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: ductor, ductōris
Sed eum in certamen alacriter consurgentem, revocavere ductores, rati intempestivum anceps subire certamen, cum haut longe muri distarent, quorum tutela securitas poterat in solido locari cunctorum. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XIV, chapter 2 17:2)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 2장 17:2)
Quos cum iam prope densantes semet in cuneos nostrorum conspexere ductores, steterunt vestigiis fixis, antepilanis hastatisque et ordinum primis, velut insolubili muro fundatis, et pari cautela hostes stetere cuneati. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XVI, chapter 12 20:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 12장 20:1)
Et iter ignaviter egerat praeter solitum, ut ductores, viarum praeeuntes alacri gradu, ultima minitando terreret, ni omnes conspirantes in unum, se loca penitus ignorare firmarent. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XVII, chapter 10 2:2)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 10장 2:2)
Quod ita recte dispositum est, impraepedite completo, Hortari nomine petendus erat regis alterius pagus, et quia nihil videbatur deesse praeter ductores, Nesticae tribuno scutariorum, et Chariettoni viro fortitudinis mirae, imperaverat Caesar, ut magna quaesitum industria, comprehensumque offerrent sibi captivum, et correptus velociter, adulescens ducitur Alamannus, pacto obtinendae salutis pollicitus itinera se monstraturum. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XVII, chapter 10 5:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 10장 5:1)
Id enim et Alexander Magnus, et deinde alii plures, negotio ita poscente, periti fecere ductores. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXI, chapter 8 3:2)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 8장 3:2)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0036%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용