고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: ductor, ductōris
Agmina enim praeeuntium ductorum, quos rapiendi Valentis malis lucrationibus quaesita cupiditas incendebat, secuti ceteri prae se ferebant, aequiperasse discrimina potiorum: (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXXI, chapter 15 13:2)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 15장 13:2)
senatus quoque, ut ad numerum sodalium Augustalium sorte ductorum extra ordinem adiceretur, censuit et mox ut domus ei, quam incendio amiserat, publica impensa restitueretur, dicendaeque inter consulares sententiae ius esset. (C. Suetonius Tranquillus, De Vita Caesarum, Divus Claudius, chapter 6 2:1)
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, , 6장 2:1)
Populus huiusmodi seditiosis sermonibus instigatus arma sumpsit (plurimis eorum arcus et sagittas, et falces, atque huiusmodi agrestium tela gestantibus) et continuo sub imperio ductorum suorum (quod imperium in huiusmodi casibus semper tenetur ad bene placitum populi) e Cornubia per Devoniam usque ad oppidum Tauntoni in provincia Sommersettensi perrexerunt sine ulla caede, violentia, aut praeda. (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 29:4)
(, , 29:4)
Qui nullam ad tuendam salutem viam superesse cernentes, ni se celeri defendissent occursu, locorum gnaritate confisi, unum spirantibus animis, montem occupavere praecelsum, per confragosos colles undique praeruptum et invium, absque septentrionali latere (unde facilem habet devexitatem et mollem). Signis ilico fixis ex more, cum undique ad arma conclamaretur, imperio principis et ductorum stetit regibilis miles, vexillum opperiens extollendum: (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXVII, chapter 10 9:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 10장 9:1)
ipse metus te noster amat, iustissime legum arbiter, egregiae pacis fidissime custos, optime ductorum, fortunatissime patrum. (Claudianus, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:214)
(클라우디아누스, 2:214)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0036%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용