고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: error, errōris
Sed alia et ab aliis etsi non tam multa vel certa, verum tamen audivimus, fides tua quam sit sana et catholica, quam pia expectatio futurorum, quae dei fratrumque dilectio, quam non superbe sapias in excelsis honoribus nec speres in incerto divitiarum sed in deo vivo, et dives sis in operibus bonis, quam sit domus tua requies solaciumque sanctorum et terror impiorum, quanta tibi cura sit, ne quis insidietur membris Christi coopertus velamine nominis Christi sive in veteribus eius sive in recentioribus inimicis, quamque sis eorundem inimicorum saluti providus, infestus errori. (Augustine, Saint, Epistulae. Selections., 45. (A. D. 418 Epist. CC) Domino Inlustri et Merito Praestantissimo Atque In Christi Dilectione Carissimo Filio Valerio Augustinus In Domino salutem 2:2)
(아우구스티누스, 편지들, 2:2)
Me sane, quod confitendum est beatitudini tuae, in isto utrorumque periculo tantus timor et maeror excruciat, ut ab officio cogitem gerendi episcopatus abscedere et me lamentis errori meo convenientibus dedere, si per eum cuius episcopatui per inprudentiam suffragatus sum vastari ecclesiam dei, et quod ipse deus avertat, etiam cum vastantis perditione perire conspexero. (Augustine, Saint, Epistulae. Selections., 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 10:1)
(아우구스티누스, 편지들, 10:1)
At ego, quamquam graviter suscensens errori Fotidis, quae me dum avem fabricat, perfecit asinum, isto tamen vel unico solacio aerumnabilis deformitatis meae recreabar, quod auribus grandissimis praeditus cuncta longule etiam dissita facillime sentiebam. (Apuleius, Metamorphoses, book 9 15:7)
(아풀레이우스, 변신, 9권 15:7)
pater inter hos L. Quinctius, cui Cincinnato cognomen erat, non iterando laudes, ne cumularet invidiam, sed veniam errori atque adulescentiae petendo, sibi, qui non dicto, non facto quemquam offendisset, ut condonarent filium orabat. (Titus Livius (Livy), Ab Urbe Condita, Liber III 145:1)
(티투스 리비우스, 로마 건국사, 145:1)
Apud quoscunque autem labores nostri benevolentiam atque favorem sibimetipsis concilient, meminerint illi quam sit inter difficillima res novas ornatu antiquo vestire, et, si in aliqua parte titubantes inveniamur, aequo illi acceperint animo atque errori veniam concesserint. (Francis Glass, Washingtonii Vita, PROOEMIUM. 2:4)
(프란키스 글라스, , 2:4)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0177%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용