고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: asperitās, asperitātis
단수 | 복수 | |
---|---|---|
주격 | asperitās 거침이 | asperitātēs 거침들이 |
속격 | asperitātis 거침의 | asperitātum 거침들의 |
여격 | asperitātī 거침에게 | asperitātibus 거침들에게 |
대격 | asperitātem 거침을 | asperitātēs 거침들을 |
탈격 | asperitāte 거침으로 | asperitātibus 거침들로 |
호격 | asperitās 거침아 | asperitātēs 거침들아 |
nunc vero, quia per multa mala et saeva quae in nostros committitis, tamquam spinis et asperitate pleni estis, vos tamquam in saepibus invenimus et intrare compellimus. (Augustine, Saint, Epistulae. Selections., 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 10:22)
(아우구스티누스, 편지들, 10:22)
Post emensos insuperabilis expeditionis eventus, languentibus partium animis, quas periculorum varietas fregerat et laborum, nondum tubarum cessante clangore, vel milite locato per statiores hibernas, fortunae saevientis procellae alias rebus infudere communibus, per multa illa et dira facinora Caesaris Galli, qui ex squalore imo miseriarum, in aetatis adultae primitiis, ad culmen insperato saltu provectus, ultra terminos potestatis delatae procurrens, asperitate nimia cuncta foedabat. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XIV, chapter 1 1:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 1장 1:1)
quas rex Cottius perdomitis Galliis, solus in angustiis latens, inviaque locorum asperitate confisus, lenito tandem tumore, in amicitiam principis Octaviani receptus molibus magnis exstruxit, ad vicem memorabilis muneris, compendiarias et viantibus opportunas, medias inter alias Alpes vetustas, super quibus comperta paulo postea referemus. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XV, chapter 10 2:5)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 10장 2:5)
Superioris Africani pater Publius Cornelius Scipio, Saguntinis memorabilibus aerumnis et fide, pertinaci destinatione Afrorum obsessis, iturus auxilio, in Hispaniam traduxit onustam manu valida classem, sed civitate potiore Marte deleta, Hannibalem sequi nequiens, triduo ante transito Rhodano, ad partes Italiae contendentem, navigatione veloci intercurso spatio maris haut longo, degressurum montibus apud Genuam observabat, Liguriae oppidum, ut cum eo (si copiam fors dedisset) viarum asperitate fatigato decerneret in planitie. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XV, chapter 10 10:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 10장 10:1)
Ingenti proelio superatus a Romanis et Pompeio rex praedictus, fugiensque ad regna Colchorum, adultam filiam nomine Drypetinam, vexatam asperitate morborum, in castello Sinhorio huic Menophilo commissam reliquit. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XVI, chapter 7 10:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 7장 10:1)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0023%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용