고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: aviditās, aviditātis
단수 | 복수 | |
---|---|---|
주격 | aviditās 탐욕이 | aviditātēs 탐욕들이 |
속격 | aviditātis 탐욕의 | aviditātum 탐욕들의 |
여격 | aviditātī 탐욕에게 | aviditātibus 탐욕들에게 |
대격 | aviditātem 탐욕을 | aviditātēs 탐욕들을 |
탈격 | aviditāte 탐욕으로 | aviditātibus 탐욕들로 |
호격 | aviditās 탐욕아 | aviditātēs 탐욕들아 |
aut enim nimio timore aliquis minus, aut aviditate nimia plus quam debet adsumit: (Aulus Cornelius Celsus, De Medicina, Liber III, chapter 22 22:6)
(켈수스, 의학에 관하여, , 22장 22:6)
Quos cum in somnum sentirent effusos, per ancoralia quadrupedo gradu repentes, suspensis iniectantes in scaphas, eisdem nihil opinantibus assistebant, et incendente aviditate saevitiam, ne cedentium quidem ulli parcendo, obtruncatis omnibus merces opimas vel utiles nullis repugnantibus avertebant. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XIV, chapter 2 2:2)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 2장 2:2)
quem, officio functum perite, Musonianum voluit appellari, ante Strategium dictitatum, et ex eo percursis honorum gradibus multis, ascendit ad praefecturam, prudens alia tolerabilisque provinciis, et mitis et blandus, sed ex qualibet occasione, maximeque ex controversis litibus (quod nefandum est) et in totum lucrandi aviditate sordescens, ut inter alia multa, evidenter apparuit in quaestionibus agitatis super morte Theophili Syriae consularis, proditione Caesaris Galli, impetu plebis promiscuae discerpti, ubi damnatis pauperibus, quos cum haec agerentur, peregre fuisse constabat, auctores diri facinoris exutis patrimoniis absoluti sunt divites. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XV, chapter 13 2:2)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 13장 2:2)
Antoninus quidam ex mercatore opulento rationarius apparitor Mesopotamiae ducis, tunc protector exercitatus et prudens, perque omnes illas notissimus terras, aviditate quorundam nexus ingentibus damnis, cum iurgando contra potentis, se magis magisque iniustitia frangi contemplaretur, ad deferendam potioribus gratiam, qui spectabant negotium, inclinatis, ne contra acumina calcitraret, flexus in blanditias molliores, confessusque debitum per colludia in nomen fisci translatum, iamque ausurus immania, rimabatur tectius rei publicae membra totius, et utriusque linguae litteras sciens, circa ratiocinia versabatur, qui vel quarum virium milites ubi agant, vel procinctus tempore quo sint venturi describens, itidem armorum et commeatuum copiae, aliaque usui bello futura, an abunde suppetant indefessa scitatione percontans. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XVIII, chapter 5 1:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 5장 1:1)
Aviditate itaque rapiendi aliena festinans, petit impetu fidenti castella, unde subita animi consternatione defensores armorum varietate praestricti, se cunctosque prodidere, qui ad praesidia confugerunt, et digredi iussi confestim claves obtulere portarum, patefactisque aditibus, quicquid ibi congestum erat eruitur, et productae sunt attonitae metu mulieres, et infantes matribus implicati, graves aerumnas inter initia tenerioris aetatis experti. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XVIII, chapter 10 2:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 10장 2:1)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0019%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용