고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: lēnitās, lēnitātis
Erant plena laetitia et gratulatione omnia, eorum, qui tanta pericula vitasse, et eorum, qui sine vulnere tantas res confecisse videbantur, magnumque fructum suae pristinae lenitatis omnium iudicio Caesar ferebat, consiliumque eius a cunctis probabatur. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO CIVILI, PRIMVS 74:12)
(카이사르, 내란기, 1권 74:12)
Avienus tribunus militum X legionis navem [ex] commeatu familia sua atque iumentis occupavisset neque militem unum ab Sicilia sustulisset, postero die de suggestu convocatis omnium legionum tribunis centurionibusque 'Maxime vellem' inquit 'homines suae petulantiae nimiaeque libertatis aliquando finem fecissent meaeque lenitatis modestiae patientiaeque rationem habuissent. (CAESAR, INCERTI AVCTORIS DE BELLO AFRICO 54:2)
(카이사르, 아프리카 전기 54:2)
Quamquam eius modestiae atque lenitatis est, eius denique prudentiae et sollicitudinis in domino, ut, etiam si Afer esset, cito illi de scripturis persuaderetur curandum, quod licentiosa et male libera consuetudo vulnus inflixit, sed tanta pestilentia est huius mali, ut sanari prorsus, quantum mihi videtur, nisi concilii auctoritate non possit, aut, si ab una ecclesia inchoanda est medicina, sicut videtur audaciae mutare conari quod Carthaginiensis ecclesia tenet, sic magnae inpudentiae est velle servare quod Carthaginiensis ecclesia correxit. (Augustine, Saint, Epistulae. Selections., 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 4:4)
(아우구스티누스, 편지들, 4:4)
Sed quod erat tunc dolendum, nunc auferendum est, non aspere sed, sicut scriptum est, in spiritu lenitatis et mansuetudinis. (Augustine, Saint, Epistulae. Selections., 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 5:1)
(아우구스티누스, 편지들, 5:1)
Denique unum solum est quod in tua iustitia pertimescimus, ne forte quoniam, quicquid mali contra Christianam societatem ab hominibus impiis ingratisque committitur, profecto gravius est et atrocius, quam si in alios talia committantur, tu quoque pro immanitate facinorum ac non potius pro lenitatis Christianae consideratione censeas cohercendum. (Augustine, Saint, Epistulae. Selections., 27. (A. D. 409 Epist. C) Domino Eximio Meritoque Honorabili Insigniterque Laudabili Filio Donato Augustinus In Domino salutem 1:4)
(아우구스티누스, 편지들, 1:4)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0017%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용