고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: rēmigium, rēmigiī
Qui venturi providus transferendaeque in alios invidiae artifex, saevitia morum multis erat exosus, hac praecipue causa, quod superare hostes in vastandis provinciis festinabat, affinitate Remigii magistri officiorum confisus, quo prava et contraria referente, princeps (ut prae se ferebat ipse) cautissimus, lacrimosa dispendia diutius ignoravit Afrorum. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXVII, chapter 9 2:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 9장 2:1)
Claudius triremis quadriremisque et undeviginti hominum milia armavit, cincto ratibus ambitu, ne vaga effugia forent, ac tamen spatium amplexus ad vim remigii, gubernantium artes, impetus navium et proelio solita. (Cornelius Tacitus, Annales, LIBER XII, chapter 56 56:2)
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, , 56장 56:2)
principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis, e regione ea quod loca cum venere volantes, remigii oblitae pennarum vela remittunt praecipitesque cadunt molli cervice profusae in terram, si forte ita fert natura locorum, aut in aquam, si forte lacus substratus Averni. (Lucretius, De Rerum Natura, Liber Sextus 24:2)
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, 24:2)
nam de hominibus non dixit, quia supra est 'tacitique incidere funem'. vestigia torsit bene uno sermone ostendit, eum revertentem iam audisse sonum remigii. (Maurus Servius Honoratus, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 669 583:3)
(마우루스 세르비우스 호노라투스, , , 583:3)
Iulii, corpusque eius Remis delatum atque in aecclesia beati Remigii positum. (ANNALES VEDASTINI, Anno CM 64:4)
(, 64:4)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0012%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용