고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: marītus, marītī
"At ego misera primum patre meo seniorem maritum sortita sum, dein cucurbita calviorem et quovis puero pusilliorem, cunctam domum seris et catenis obditam custodientem." (Apuleius, Metamorphoses, book 5 5:74)
(아풀레이우스, 변신, 5권 5:74)
"Ego vero maritum articulari etiam morbo complicatum curvatumque, ac per hoc rarissimo Venerem meam recolentem sustineo, plerumque detortos et duratos in lapidem digitos eius perfricans, fomentis olidis et pannis sordidis et faetidis cataplasmatibus manus tam delicatas istas adurens, nec uxoris officiosam faciem sed medicae laboriosam personam sustinens." (Apuleius, Metamorphoses, book 5 5:76)
(아풀레이우스, 변신, 5권 5:76)
Ideo familiarem suum perquam fidum, regionumque Mesopotamiae gnarum, per Izalam montem, inter castella praesidiaria duo Maride et Lorne introiturum, Nisibin occulte dimisit, mandatis arcanisque vitae secretioris, maritum exorans, ut auditis quae contigerint, veniret secum beate victurus. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, LIBER XIX, chapter 9 3:2)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 9장 3:2)
praeterea nescio quos Chaldaeos consuluerat, quo lucro filiam collocaret, qui, ut audio, utinam illud non uere respondissent, primum eius maritum in paucis mensibus moriturum; (Apuleius, Apologia 95:4)
(아풀레이우스, 변명 95:4)
ipsa ad perniciem Poppaeae festinat, subditis qui terrore carceris ad voluntariam mortem propellerent, adeo ignaro Caesare ut paucos post dies epulantem apud se maritum eius Scipionem percontaretur cur sine uxore discubuisset, atque ille functam fato responderet. (Cornelius Tacitus, Annales, LIBER XI, chapter 2 2:7)
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, , 2장 2:7)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0060%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용