고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: oppidānus, oppidānī
Sub vesperum Caesar portas claudi militesque ex oppido exire iussit, ne quam noctu oppidani a militibus iniuriam acciperent. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, SECVNDVS, XXXIII 33:1)
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 33장 33:1)
Quod cum animadverterent oppidani miserrimaque Alesiae memoria solliciti similem casum obsessionis vererentur, maximeque ex omnibus Lucterius, qui fortunae illius periculum fecerat, moneret frumenti rationem esse habendam, constituunt omnium consensu parte ibi relicta copiarum ipsi cum expeditis ad importandum frumentum proficisci. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, OCTAVVS, XXXV 35:1)
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 35장 35:1)
Quo malo perterriti oppidani cupas sebo, pice, scandulis complent; eas ardentes in opera provolvunt eodemque tempore acerrime proeliantur, ut ab incendio restinguendo dimicationis periculo deterreant Romanos. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, OCTAVVS, XLIII 43:1)
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 43장 43:1)
Cum pertinaciter resisterent oppidani, magna etiam parte amissa siti suorum in sententia permanerent, ad postremum cuniculis venae fontis intercisae sunt atque aversae. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, OCTAVVS, XLIV 44:4)
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 44장 44:4)
Torquatus, qui iussu Pompei oppido praeerat praesidiumque ibi Parthinorum habebat, conatus portis clausis oppidum defendere, cum Graecos murum ascendere atque arma capere iuberet, illi autem se contra imperium populi Romani pugnaturos esse negarent, oppidani autem etiam sua sponte Caesarem recipere conarentur, desperatis omnibus auxiliis portas aperuit et se atque oppidum Caesari dedidit incolumisque ab eo conservatus est. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO CIVILI, TERTIVS 11:6)
(카이사르, 내란기, 3권 11:6)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0014%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용