고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: agger, aggeris
Utque dentatae in caveis bestiae, taetro paedore acerbius efferatae, evadendi spe repagulis versabilibus illiduntur, ita gladiis portas caedebant, quas supra diximus obseratas, admodum anxii, ne urbe excisa ipsi quoque sine ullo specioso facinore deleantur, aut exuta periculis, nihil egisse operae pretium pro magnanimitate Gallica memorentur, licet antea saepe egressi, structoresque aggerum confossis quibusdam impedire conati, paria pertulerunt. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, LIBER XIX, chapter 6 4:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 6장 4:1)
namque dum instrueretur aries vetustus et dissolutus, ut facile veheretur, omni arte omnique virium nisu, et oppugnatorum vineae firmitudine summa defensabatur, tormenta nihilo minus et lapidum crebritas atque fundarum ex utraque parte plurimos consumebant, et aggerum moles incrementis celeribus consurgebant, acriorque in dies adulescebat obsidio, multis nostrorum idcirco cadentibus, quod decernentes sub imperatoris conspectu, spe praemiorum, ut possint facile qui essent agnosci, nudantes galeis capita, sagittariorum hostilium peritia fundebantur. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XX , chapter 11 12:2)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 11장 12:2)
Et Persae aggerum altitudine iam in sublime porrecta, machinaeque ingentis horrore perculsi, quam minores quoque sequebantur, omnes exurere vi maxima nitebantur, et assidue malleolos atque incendiaria tela torquentes, laborabant in cassum, ea re quod umectis coriis et centonibus erant opertae materiae plures, aliae unctae alumine diligenter, ut ignis in eas laberetur innoxius. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XX , chapter 11 13:2)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 11장 13:2)
Utque facile defensuri moenia pellerentur, in ipsis aggerum summitatibus binae sunt locatae ballistae, quarum metu ne prospicere quidem posse hostium quisquam crederetur. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XX , chapter 11 20:3)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 11장 20:3)
Sub hac altitudine aggerum, utrubique spatiosa camporum planities iacet, superior ad usque Iulias Alpes extenta, inferior ita resupina et panda ut nullis habitetur obstaculis ad usque fretum et Propontidem. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXI, chapter 10 4:3)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 10장 4:3)
Agger (from ἐσαγείρω) is a single line, like a dam; vallum or mound (ἀλκή) is a line which helps to enclose a space. Agger may serve in a warfare as the outwork of a redoubt [which is protected by a single line in front]; vallum [rampart] always belongs to a fortress, camp, or entrenched place.
출처: Döderlein's Hand-book of Latin Synonymes by Ludwig von Doederlein
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0064%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용