고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: fraus, fraudis
In omni causa fraudis tam de bove quam de asino et ove ac vestimento et, quidquid damnum inferre potest, si quis dixerit: " Hoc est! ", ad Deum utriusque causa perveniet, et, quem Deus condemnaverit, duplum restituet proximo suo. (Biblia Sacra Vulgata, Liber Exodus, 22 22:8)
소나 나귀나 양이나 겉옷이나 그 밖의 어떤 분실물이든, 한쪽이 ′저것은 내 것이다.′ 하고 주장하는 사건이 생기면, 양쪽이 관련된 이 일은 하느님께 가져가야 한다. 하느님께서 유죄 판결을 내리신 자는 상대방에게 갑절로 배상해야 한다. (불가타 성경, 탈출기, 22장 22:8)
At hostes sine fide tempus atque occasionem fraudis ac doli quaerunt interiectisque aliquot diebus nostris languentibus atque animo remissis subito meridiano tempore, cum alius discessisset, alius ex diutino labore in ipsis operibus quieti se dedisset, arma vero omnia reposita contectaque essent, portis se foras erumpunt, secundo magnoque vento ignem operibus inferunt. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO CIVILI, SECVNDVS 14:1)
(카이사르, 내란기, 2권 14:1)
"At illae incunctatae statim conferto vestigio domum penetrant, complexaeque praedam suam sorores nomine mentientes thesaurumque penitus abditae fraudis vultu laeto tegentes sic adulant:" (Apuleius, Metamorphoses, book 5 5:114)
(아풀레이우스, 변신, 5권 5:114)
Ac dum de oblationis opportunitate secum noxii deliberant homines, forte fortuna puer ille iunior, proprius pessimae feminae filius, post matutinum laborem studiorum domum se recipiens, prandio iam capto sitiens repertum vini poculum, in quo venenum latebat inclusum, nescius fraudis occultae continua perduxit haustu, atque, ubi fratri suo paratam mortem ebibit, exanimis terrae procumbit. (Apuleius, Metamorphoses, book 10 5:1)
(아풀레이우스, 변신, 10권 5:1)
Sed ubi fraudis extremae lapsa decipulo laqueos insidiarum accessit tunc illa uxor egregia sororem mariti libidinosae furiae stimulis efferata primum quidem nudam flagris ultimo verberat, dehinc, quod res erat, clamantem, quodque frustra paelicatus indignatione bulliret, fratrisque nomen saepius iterantem, velut mentitam atque cuncta fingentem titione candenti inter media femina detruso crudelissime necavit. (Apuleius, Metamorphoses, book 10 24:5)
(아풀레이우스, 변신, 10권 24:5)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0121%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용