고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: excidium, excidiī
Pars, quae orientem spectabat, Chionitis evenit, qua funestus nobis ceciderat adulescens, cuius manibus excidio urbis parentari debebat, Gelani meridiano lateri sunt destinati, tractum servabant septentrionis Albani, occidentali portae oppositi sunt Segestani, acerrimi omnium bellatores, cum quibus elata in arduum specie elephantorum agmina rugosis horrenda corporibus, leniter incedebant, armatis onusta, ultra omnem diritatem taetri spectaculi formidanda, ut rettulimus saepe. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, LIBER XIX, chapter 2 3:2)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 2장 3:2)
Rex vero licet securitatem praeferens vultu, exultansque specie tenus urbis excidio videbatur, profundo tamen animi graviter aestuabat, reputans in obsidionalibus malis saepe luctuosas se pertulisse iacturas multoque ampliores se ipsum populos perdidisse, quam e nostris ceperat vivos, vel certe per diversas fuderat pugnas, ut apud Nisibin aliquotiens evenit, et Singaram, parique modo cum septuaginta tresque dies Amidam multitudine circumsedisset armorum, triginta milia perdidit bellatorum, quae paulo postea per Discenen tribunum et notarium numerata sunt, hac discretione facilius, quod nostrorum cadavera mox caesorum fatiscunt ac diffluunt, adeo ut nullius mortui facies post quatriduum agnoscatur, interfectorum vero Persarum inarescunt in modum stipitum corpora, ut nec liquentibus membris, nec sanie perfusa, madescant, quod vita parcior facit, et ubi nascuntur exustae caloribus terrae. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, LIBER XIX, chapter 9 8:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 9장 8:1)
Ut vero certaminibus finem vespera dedit incedens, partesque discesserunt ad otium breve, imperator in varia sese consilia diducens et versans, cum excidio Phaenichae diutius imminere, necessariae rationes urgerent, quod munimentum velut insolubile claustrum, hostium excursibus erat obiectum, et serum repelleret tempus: (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XX , chapter 11 24:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 11장 24:1)
destinatum excidio Vbiorum oppidum, imbutasque praeda manus in direptionem Galliarum erupturas. (Cornelius Tacitus, Annales, LIBER I, chapter 36 36:3)
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, , 36장 36:3)
excidio Vspensium metus ceteris iniectus, nihil tutum ratis, cum arma, munimenta, impediti vel eminentes loci amnesque et urbes iuxta perrumperentur. (Cornelius Tacitus, Annales, LIBER XII, chapter 17 17:5)
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, , 17장 17:5)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0023%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용